Aut ne tentaris aut perfice. - Albo nie próbuj, albo dokonuj. | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Argonauci

13. Niezwykły zasiew

Ubi is diés vénit quem réx ad arandum agrum édíxerat, Iásón ortá lúce1 cum sociís ad locum cónstitútum sé contulit. Ibi stabulum ingéns repperit, in quó taurí erant inclúsí; tum portís apertís taurós in lúcem tráxit, et summá cum difficultáte iugum imposuit. At Aeétés cum vidéret taurós nihil contrá Iásonem valére, mágnopere mírátus est; nesciébat enim fíliam suam auxilium eí dedisse. Tum Iásón omnibus aspicientibus agrum aráre coepit, quá in ré tantam díligentiam praebuit ut ante merídiem tótum opus cónfécerit. Hóc factó ad locum ubi réx sedébat adiit et dentís dracónis postulávit; quós ubi accépit, in agrum quem aráverat mágná cum díligentiá sparsit. Hórum autem dentium nátúra erat tális ut in eó locó ubi sémentés factae essent virí armátí míró quódam modó gígnerentur. [ pokaż tłumaczenie ]


1 ortá lúce. Ablativus absolutus.


<< Rozdział 12 Rozdział 14 >>