Barba philosophum non facit. - Broda nie czyni [nikogo] mędrcem. | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Argonauci

4. Budowa statku Argo

Cum tamen Colchis multórum diérum iter ab eó locó abesset, sólus Iásón proficíscí nóluit. Dímísit igitur núntiós in omnís partís, quí causam itineris docérent et diem certam conveniendí dícerent. Intereá, postquam omnia quae sunt úsuí ad armandás návís1 comportárí iussit, negótium dedit Argó cuidam, quí summam scientiam nauticárum rérum habébat, ut návem aedificáret. In hís rébus circiter decem diés cónsúmptí sunt; Argus enim, quí operí praeerat, tantam díligentiam adhibébat ut né nocturnum quidem tempus ad labórem intermitteret2. Ad multitúdinem hominum tránsportandam návis pauló erat látior quam quibus in nostró marí3 útí cónsuévimus, et ad vim tempestátum perferendam tóta é róbore facta est. [ pokaż tłumaczenie ]


1 armandás návís. Gerundivum. Dosłownie: "statków mających być wyposażanymi".
2 ut ... intermitteret. Zdanie rezultatu.
3 nostró marí. Tzn. Morzu Śródziemnym.


<< Rozdział 3 Rozdział 5 >>