Animus facit nobilem. - Umysł czyni szlachcica. | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Argonauci

6. Straszliwa pomyłka

Haud multó post Argonautae (ita enim appellábantur quí in istá náví vehébantur) ínsulam quandam, nómine Cyzicum, attigérunt; et é náví égressí á rége illíus regiónis hospitió exceptí sunt. Paucás hórás ibi commorátí ad sólis occásum rúrsus solvérunt; sed postquam pauca mília passuum prógressí sunt, tanta tempestás subitó coorta est ut cursum tenére nón possent, et in eandem partem ínsulae unde núper profectí erant mágnó cum perículó déicerentur. Incolae tamen, cum nox esset obscúra, Argonautás nón ágnóscébant, et návem inimícam vénisse arbitrátí arma rapuérunt et eós égredí prohibébant. Ácriter in lítore púgnátum est, et réx ipse, quí cum aliís décucurrerat, ab Argonautís occísus est. Mox tamen, cum iam dílúcésceret, sénsérunt incolae sé erráre et arma abiécérunt; Argonautae autem cum régem occísum esse vidérent, mágnum dolórem percépérunt. [ pokaż tłumaczenie ]


<< Rozdział 5 Rozdział 7 >>