Aurea praxis, sterilis theoria. - Praktyka jest złota, teoria bezpłodna. | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Herkules

28. Złoty Statek

Dum híc morátur, Herculés mágnum incommodum ex calóre sólis accipiébat; tandem igitur írá commótus arcum suum intendit et sólem sagittís petiit1. Sól tamen audáciam virí tantum2 admírátus est ut lintrem auream eí dederit. Herculés hóc dónum libentissimé accépit, núllam enim návem in hís regiónibus inveníre potuerat. Tum lintrem dédúxit, et ventum nactus idóneum post breve tempus ad ínsulam pervénit. Ubi ex incolís cógnóvit quó in locó bovés essent, in eam partem statim profectus est et á rége Géryone postulávit ut bovés sibi tráderentur. Cum tamen ille hóc facere nóllet, Herculés et régem ipsum et3 Eurytiónem, quí erat ingentí mágnitúdine corporis, interfécit. [ pokaż tłumaczenie ]


1 sólem sagittís petiit. Dosłownie: "szukał strzałami słońca".
2 tantum. Przysłówek.
3 et ... et ... . "Zarówno ... jak i ...".


<< Rozdział 27 Rozdział 29 >>