Animus facit nobilem. - Umysł czyni szlachcica. | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Herkules

34. Jedenasta praca: złote jabłka Hesperyd

Eurystheus postquam bovés Géryonis accépit, labórem úndecimum Herculí imposuit, graviórem quam quós suprá nárrávimus. Mandávit enim eí ut aurea póma ex hortó Hesperidum auferret. Hesperidés autem nymphae erant quaedam fórmá praestantissimá, quae in terrá longinquá habitábant, et quibus aurea quaedam póma á Iúnóne commissa erant. Multí hominés aurí cupiditáte inductí haec póma auferre iam anteá cónátí erant. Rés tamen difficillima erat, namque hortus in quó póma erant múró ingentí undique circumdatus erat; praetereá dracó quídam cui centum erant capita portam hortí díligenter custódiébat. Opus igitur quod Eurystheus Herculí imperáverat erat summae difficultátis, nón modo ob causás quás memorávimus, sed etiam quod Herculés omnínó ígnórábat quó in locó hortus ille situs esset. [ pokaż tłumaczenie ]


<< Rozdział 33 Rozdział 35 >>