Bene qui latuit, bene vixit. - Kto dobrze się ukrywał, żył dobrze; kto się nie wyróżnia, żyje dobrze. | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Ulisses

10. Ucieczka

Polyphémus ubi sociós suós abiisse sénsit, furóre atque ámentiá impulsus Ulixem iterum quaerere coepit; tandem cum portam invénisset, saxum quó obstrúcta erat ámóvit, ut pecus in agrós exíret. Tum ipse in introitú cónsédit, et ut quaeque ovis ad hunc locum vénerat, éius tergum manibus tráctábat, né virí inter ovís exíre possent. Quod cum animadvertisset Ulixés, intelléxit omnem spem salútis in doló magis quam in virtúte póní. Itaque hóc cónsilium iniit. Prímum trís quás vidit pinguissimás ex ovibus délégit, quás cum inter sé viminibus coniúnxisset, únum ex sociís suís ventribus eárum ita subiécit ut omnínó latéret; deinde ovís hominem sécum ferentís ad portam égit. Id accidit quod fore1 suspicátus erat. Polyphémus enim postquam terga ovium manibus tráctávit, eás praeteríre passus est. Ulixés ubi rem tam félíciter événisse vídit, omnís sociós suós ex órdine eódem modó émísit; quó factó ipse novissimus évásit. [ pokaż tłumaczenie ]


1 fore. "że się stanie".


<< Rozdział 9 Rozdział 11 >>