Bene qui latuit, bene vixit. - Kto dobrze się ukrywał, żył dobrze; kto się nie wyróżnia, żyje dobrze. | Więcej
Fabulae Faciles - Łatwe opowiadania
Fabulae Faciles - Ulisses

20. Znów na morzu

Postrídié éius diéí Ulixés ex hác ínsulá quam celerrimé discédere in animó habébat. Circé tamen cum haec cógnóvisset, ex odió ad amórem conversa omnibus precibus eum óráre et obtestárí coepit ut paucós diés apud sé morárétur; quá ré tandem impetrátá tanta beneficia in eum contulit ut facile eí persuásum sit1 ut diútius manéret. Postquam tamen tótum annum apud Circén cónsúmpserat, Ulixés mágnó désíderió patriae2 suae mótus est. Sociís igitur ad sé convocátís quid in animó habéret ostendit. Ubi tamen ad lítus déscendit, návem suam tempestátibus tam adflíctam invénit ut ad návigandum paene inútilis esset. Hác ré cógnitá omnia quae ad návís reficiendás úsuí essent comparárí iussit, quá in ré tantam díligentiam omnés adhibébant ut ante tertium diem opus perfécerint. At Circé ubi omnia ad profectiónem paráta esse vídit, rem aegré ferébat et Ulixem vehementer obsecrábat ut eó cónsilió désisteret. Ille tamen, né anní tempore a návigátióne exclúderétur, mátúrandum sibi exístimávit, et tempestátem idóneam nactus návem solvit. Multa quidem perícula Ulixí subeunda erant antequam in patriam suam perveníret, quae tamen hóc locó longum est perscríbere. [ pokaż tłumaczenie ]


1 eí persuásum sit. "został przekonany".
2 patriae. Genitivus dopełnienia, tłumaczony wyrażeniem przyimkowym.
4 longum est perscríbere. Po polsku mówimy: "długo by pisać".


<< Rozdział 19